ANTECUSTODIA

ANTECUSTODIA
ANTECUSTODIA
seu Antegarda, ex Gallic. Avantgarde, prima acies, apud Thom. Walsinghamum, in Gestis Ludovici VII. Regis Franciae c. 12. apud Hieron. Vignerium in Hist. Alsat. alibique; quam, ut et Retrogardam facere, in
exercitu Regis Gall. Senescalli Franciae officium fuisse, tradit Hugo de Clericis Tract. de Senescallia Franc. qui Protutelam et Retutelam vocat: Wilhelmus Britto vero Marescallo Franciaeid iuris adscribit, Philipp. l. 8.
Cuius erat primum gestare in proelia pilum,
Quippe Marescalli claro fulgebat honore.
Hoc certum, magnae id dignitatis fuisse; ut ex controversia hinc inter Theobaldum Campaniae et Fernandum Flandriae Comites, utri corum primam in Franciae Regis exercitu aciem regere competeret, ortâ patet, quae tamen hôc modô ad tempus utcumque Sopita est: Ego Theobaldus -- notum, etc. quod cum esset controversia inter me -- et Fernandum Comitem Flandriae -- de Antegarda et Retrogarda, in exercitu Domini Regis, saciendis ita ad preces -- Ludovici Regis -- ad concordiam sumus revocati: scil. quod dictus Comes Flandriae semel faciet antegardam -- cundo in Britanniam et bis retrogardam, quia ego feceram similiter -- Deinde -- simul saciemus antegardam et retrogardam. Haec autem omnia fient salvô iure meô et salvô iure F. Comitis Flandriae, tam in saisina, quam in hereditate -- Datum an. gr. 1230. etc. ex Tabulario Campaniae, apud Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”